A B C D E F G H I J K L M N O P R S T U V W X Z

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries

R >> Richard Hakluyt >> The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries

Pages:
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19




De consuetudinibus bonis et malis et cibis eorum. Cap. 4.

Dicto de ritu, dicendum est de moribus: de quibus tractabimus hoc modo.
Primo dicemus de bonis, secundo de malis: tertio de consuetudinibus: quarto
de cibis. [Sidenote: Obedientia.] Prædicti homines, scilicet Tartari sunt
magis obedientes Dominis suis quàm aliqui homines in hoc mundo, siue
religiosi, siue seculares: et magis reuerentur eosdem: neque de facili
mentiuntur eis. Verbis ad inuicem rarò aut nunquam contendunt, factis verò
nunquam. Bella, rixæ, vulnera, homicidia inter eos non contingunt.
[Sidenote: Abstinentia.] Prædones et fures magnarum rerum non inueniuntur
inter eos. Vnde stationes et currus eorum, vbi habent thesauram suum setis
aut vectibus non firmantur. Si aliquæ bestiæ perduntur, quicunque inuenent
eas vel dimittit sic esse, vel ducit eas ad homines illos, qui positi sunt
ad hoc. Homines autem quorum sunt bestiæ apud eosdem illas requirunt, et
absque vlla difficultate recipiunt illas. [Sidenote: Comitas.] Vnus alium
satis honorat: et ad inuicem sunt satis familiares: Et cibaria quamuis
inter illos sint pauca, tamen inter se satis competenter communicant illa;
et satis sunt sufferentes. [Sidenote: Temperantia.] Vnde quum ieiunant vno
die vel duobus diebus nihil comedentes omninò de facili non videntur
impatientes, sed cantant et ludunt quasi comederunt bene. In equitando
multum sustinent frigus, et calorem nimium patiuntur. Non sunt homines
delicati. Inuidi ad inuicem non videntur. Inter eos quasi nulla placita
sunt: nullus alium spernit, sed iuuat et promouet quantum congruè potest.
[Sidenote: Castitas mulierum.] Mulieres eorum sunt castæ: nec de
impudicitia earum inter eas aliquid auditur. Verba tamen quædam ex eis in
ioco satis habent turpia et impudica. Seditiones verò inter eas rarò vel
nunquam audiuntur. Et quamuis multum inebrientur, in ebrietate sua tamen
verbis vel facto nunquam contendunt. [Sidenote: Insolencia aduersus
exteros.] Nunc de malis moribus eorum est supponendum. Superbissimi alijs
hominibus sunt, et despiciunt omnes: ideò quasi pro nihilo reputant, siue
nobiles sint, siue ignobiles. Vidimus euim in curia Imperatoris nobilem
virum Ieroslaum. magnum Ducem Russiæ, filium etiam Regis et Reginæ Georgiæ,
et Soldanos multos, duces etiam Soldanorum nullum honorem debitum recipere
inter eos. Sed Tartari qui erant eis assignati, quantumcunque erant viles,
antecedebant eos, et semper primum locum et summum tenebant: immò sæpè
oportebat eos post posteriora sedere. [Sidenote: Iracundia Mendacitas.]
Iracundi multum et indignantis naturæ sunt: et etiam alijs hominibus plus
sunt mendaces, et fere nulla veritas inuenitur in eis. In principio quidem
sunt blandi, sed in fine pungunt vt scorpio. [Sidenote: Fraudulentia
Sordes.] Subdoli sunt et fraudulenti, et se possunt astutia circumueniunt
omnes. Homines sunt immundi, sumendo cibum et potum, et alijs factis suis.
Qui cum volunt aliquid mali facere alijs hominibus, miro modo occultant, vt
præuidere non possint, vel contra eorum astutias remedium inuenire.
[Sidenote: Temulentia.] Ebrietas honorabilis est apud eos: et quum multum
quis bibit, ibidem reijcit, nec propter hoc dimittit quin iterum bibat.
[Footnote: Chief engineer Melville, in his account of the adventures of the
survivors of the "Jeanette" in the Lena Delta, gives a similar description
of the drinking customs of the inhabitants of the _Tundra_.] Valdè sunt
cupidi et auari, exactores maximi ad petendum: tenacissimi retentores, et
parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos.
[Sidenote: Exortio Crudelitas.] Et, vt breuiter dicam, omnes mali mores
eorum propter prolixitatem in scripto redigi non possunt. [Sidenote: Cibi.]
Cibi eorum sunt omnia quæ mandi possunt. Comedunt canes, lupos, vulpes, et
equos; et in necessitate carnes humanas. Vnde quando pugnauerunt contra
quandam ciuitatem Kytaorum, [Footnote: Query, the inhabitants of the
province of Kutais, on the Euxine, or of Cathay?] vbi morabatur imperator
ipsorum; eam obsederunt tam diu, quod defecerunt ipsis Tartaris omninò
expensæ, Et quia non habebant quòd manducarent omninò, tunc accipiebatur de
decem hominibus vnus ad manducandum. Abluuiones etiam quæ egrediuntur de
iumentis cum pullis manducant. Imo vidimus etiam eos pediculos manducare:
vidimus etiam eos commedere mures. Mensalibus et manutergijs non vtuntur:
panem non habent, nec olera, nec legumina, nec aliquid aliud nisi carnes:
et tam paucas habent, quòd aliæ nationes vix inde viuere possent. Cum
pinguedine carnium multum polluunt manus: quando verò comederunt, tunc
manus ad ocreas suas, vel ad gramina, vel ad aliquid talium tergunt. Solent
etiam honestiores habere aliquos panniculos paruos, cum quibus vltimo
tergunt manus, quando carnes manducarunt. Cibum vnius eorum incidit, et
alius accipit cum puncto cultelli morsellos, et vnicuique prebet, quibusdam
plus, quibusdam minus, secundum quod plus vel minus volunt eos honorare.
Scutellas non lauant, et si aliquando cum brodio lauant carnium, iterum cum
carnibus in olla reponunt. Ollas etiam vel caldaria, vel alia vasa ad hoc
deputata si abluunt, simili modo lauant. Apud eos est magnum peccatum, si
de cibo vel potu perire permittatur aliquid. Vnde ossa, nisi prins
extrahatur medulla, dari canibus non permittunt. Vestes etiam non lauant,
nec lauari permittunt et maximè quo tonitrua ab illa hora incipiunt donec
desinant. Lac iumentinum bibunt in maxima quantitate si habent: bibunt
etiam ouinum, caprinum, vaccinum, et camelorum. Vinum, ceruisiam, et
medonem non habent, nisi ab alijs nationibus mittatur, vel donetur eisdem.
In hyeme, nisi diuites sint, lac iumentinum non habent. Millium cum aqua
decoquunt, quod tam tenue faciunt, quòd non comedere sed bibere possunt. Et
vnus quisque ex eis bibit cyphum vnum vel duos in mane, et nil plus in die
manducant. In sero vnicuique parum de carnibus datur, et brodium de
carnibus bibunt. In æstate autem, quia tunc habent satis de lacte iumentino
carnes rarò manducant, nisi fortè donentur eis, aut venatione aliquam
bestiam ceperint, siue auem. [Sidenote: Poena adulterij.] Legem etiam siue
consuetudinem habent occidendi virum et mulierem quos in adulterio
inuenirent manifestè. Similiter et virginem si fornicata fuerit, mulierem
occidunt et virum. [Sidenote: Furti. Arcani cuulgali.] Si aliquis inuenitur
in præda vel in furto manifesto in terra potestatis eorum sine vlla
miseratione occiditur. Item si aliquis eorum deundat consilium, maximè
quando volunt ire ad bellum; centum plagæ dantur super posteriora, quanto
maiores dare cum baculo magno vnus rusticus potest. Item quando aliqui di
minoribus offendunt in aliquo à suis maioribus non parciter eis, sed
verberibus grauiter affliguntur. Item inter filium concubinæ et vxoris
nulla est differentia, sed dat pater vnicuique eorum quod vult, et si est
de genere ducum, ita est dux filius concubinæ, sicut filius legitimus.
[Sidenote: [Greek: Poligamia.]] Et cum vnus Tartarus habet multas vxores,
vnaquæque per se suam stationem, et familiam habet; et cum vna comedit, et
bibit, et dormit vna die, et altera die cum alia. Vna tamen ex ipsis maior
est inter alias, et frequentius cum illa quam cum alijs commoratur. Et cum
tam multæ sint inter se tamen de facili non contendunt, Viri nihil
operantur omninò exceptis sagittis: et etiam de gregibus aliquantulam
habent curam, sed venantur, et exercent se ad sagittandum: Omnes enim à
paruo vsque ad magnum sagittarij sunt et boni. Et statim pueri eorum, cum
sunt duorum annorum vel trium, incipiunt equitare. Equos eorum regunt et
currunt in eis: et dantur eis arcus secundum suam ætatem, et instruunt ad
sagittandum. Agiles enim sunt et audates valdè. Virgines et mulieres
equitant, et agiliter in equis currunt vt viri. Vidimus enim eas arcus et
pharetras portare. Et tam viri quam mulieres diu in equitando possunt
durare. Breuissimas habent strepas: equos valde custodiunt; imo rerum
omnium sunt magni conseruatores. [Sidenote: Foeminæ Metæ incognitæ eodem
modo vestiuntur.] Mulieres eorum omnia operantur. Pellicia, vestes,
calceos, ocreas, et omnia opera quæ de corio fiunt. Currus etiam ducunt et
reparant camelos onerant, et velocissimæ sunt et strenuæ in omnibus
operibus suis: foemoralibus omnes vtuntur: aliquæ, sicut viri, sagittant.


De ipsorum Imperio. Cap. 5.

Dicto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et primò de
ipsius principio. Secundò de principibus eius. Tertiò de dominio
Imperatoris et principum. Terra quædam est in partibus Orientis, de qua
dictum est suprà, quæ Mongol nominatur. Hæc terra quondam quatuor populos
habuit. [Sidenote: Tartariæ populi Tartar fluuius.] Et vnus Yeka Mongol, id
est, magni Mongali vocabatur Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali.
Ipsi autem seipsos Tartaros appellabant, à quodam fluuio, qui currit per
terram eorum, qui Tartar nominatur Allius appellatur Merkat, quartus
Metrit. Hij populi omnes vnam formam personarum, et vnam linguam habebant:
quamuis inter se per principes et prouincias essent diuisi. [Sidenote:
Cygnis ortus et res gestæ.] In terra Yeka Mongol fuit qui vocabatur Cyngis.
Iste incepit esse robustus venator coram Domino. Didicit enim homines
furari, rapere, prædari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit
capere, et sibi associare non demittebat homines verò suæ gentis ad se
inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur, ad omnia malefacta. Hic
autem incepit pugnare cum Sumongol, siue Tartaris postquam homines
aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, e multo bello omnes Tartaros
sibi subiugauit et in suam seruitutem redegit. Post hæc cum omnibus his
pugnauit, cum Merkat, qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos etiam
bello sibi subiecit: Inde procedens pugnauit contra Metritas, et etiam
illos deuicit. [Sidenote: Naymani.] Audientes itaque Naymani, quod Cyngis
erat taliter eleuatus, indignati fuerant. Ipsi enim habuerant Imperatorem,
qui fuerat strenuus valdè, cuidabant tributum omnes nationes prædictæ.
[Sidenote: Fratres discordantes oppressi.] Qui debitum vniuersæ carnis
exsoluens, filij eius successerunt loco eius; sed iuuenes erant et stulti,
et populum nesciebant tenere sed inuicem diuisi erant et scissi: vnde medio
tempore Cyngis erat taliter exaltatus, nihilominus, insultum faciebant in
terras superius annotatas, viros et mulieres et pueros occidebant, et
capiebant prædam eorum. Cyngis hoc audiens, omnes sibi subiectos homines
aggregauit. [Sidenote: Kara Kitai.] Naymani et Kara Kitai, id est nigri
Kitai, ex aduerso in quandam vallem strictam inter montes duos, per quam
nos euntes ad imperatorem eorum transiuimus, similiter conueniunt: et
commissum est prælium, in quo Naymani et Kara Kitai à Mongallis sunt
deuicti, et maior pars eorum occisa: et alij qui euadere non potuerunt in
seruitutem redacti sunt. [Sidenote: Occady-can.] In terra autem prædictorum
Kara Kytaorum Occaday can filius Cyngis can, postquam positus fuit
imperator, quandam ciuitatem, ædificauit, quam Omyl [Marginal note: Vel
Chanyl.] appellauit. [Sidenote: Homines syluestres.] Propè quam ad meridiem
est quoddam desertum magnum, in quo syluestres homines pro certo habitare
dicuntur, qui nulla modo loquuntur, nec in cruribus habent iuncturas: et si
quando cadunt, per se surgere sine adiutorio aliorum minime possunt,
aliquantam tamen habent discretionem. Mongali autem in terram eorum
reuertentes se contra Kytaos in prælium præparauerunt, qui castra mouentes
terram eorum intrauerunt. [Sidenote: De mutua victoria Mongalorum et
Kytaorum. Tartarorum Kytama clades.] Imperator autem Kytaorum hoc audiens
venit contra eos cum exercitu suo; et commissum est prælium durum; in quo
prælio Mongali fuerunt deuicti: et omnes nobiles Mongalorum qui erant in
prædicto exercitu fuerunt occisi vsque ad septem. Cyngis verò et alij qui
remanserunt in tetram suam fugerunt. Et quum aliquantulum quieuisset
Cyngis, præparauit se rursus ad prælium et contra terram Huiyrorum
processit ad bellum. Isti homines Christiani de secta Nestorianorum erant,
quos etiam bello deuicit, et eorum literas acceperunt. Nam prius scripturam
aliquam non habebant. [Sidenote: Nouæ victoriæ literæ.] Nunc autem eandem
literam Mongallorum appellant. Inde processit contra terram Saruiuorum
[Marginal note: Vel Saruiur.], et contra terram Karauitarum [Marginal note:
Vel Karanitarum.], et contra terram Voyrat [Marginal note: Vel Hudirat.],
et contra terram Comana, quas terras omnes deuicit. Inde est in teram suam
reuersus. Et cum aliquantulum quieuisset, conuocans omnibus gentibus
supradictis, contra Kytaos ad bellum processit, et cum diu contra eos
pugnasset, magnam partem terræ Kytaorum vicerunt: Imperatorem autem eorum
concluserunt in sua ciuitate maiori: quam cum tam diu obsiderunt, quod
exercitui defecerunt expensæ, et cum non haberent quod manducarent,
præcipit illis Cyngis can, quod de decem hominibus vnum darent ad
manducandum. Illi autem de ciuitate pugnabant viriliter contra illos
sagittis et machinis: [Sidenote: Argentum loco lapidum in hostem
proiectum.] Et cum deficerent lapides, pro lapidibus proiecerunt argentum,
et maximè liquefactum. Ciuitas enim hæc multis diuitijs erat plena. Et cum
diu pugnassent, et eam bello vincere minimè possent, fecerunt vnam magnam
viam sub terra ab exercitu vsque ad mediam ciuitatem, et aperientes subitò
terram, eis nescientibus prosilierunt in medio ciuitatis, et pugnabant cum
hominibus ciuitatis, et illi qui erant extra simili modo pugnabant, et
concidentes portas intrauerant ciuitatem: [Sidenote: Kytai victi.] et
occidentes Imperatorem et homines plures, ciuitatem possidebant: et aurum
et argentum, et omnes diuitias abstulerunt. Et cum terræ prædictæ Kytaoram
suos homines præfecissent, in terram propriam sunt reuersi. [Sidenote:
Cyngis salutator Imperator. Kyathaiæ pars in mari posita. Kytaorum litera
et religio.] Et tunc Imperatore Kytaoram deuicto factus est Imperator.
Quandam autem partem terræ Kytaorum, quæ posita est in mari, vsque in
hodiernum diem nullatenus deuicerunt. Kytai autem, de quibus superius
diximus, homines sunt Pagani, qui habent literam specialem: et habent nouum
et vetus Testamentum; et habent vitas patrum, et Erimitas et domos quasi
Ecclesias factas, in quibus orant temporibus suis: Et dicunt se quosdam
sanctos, habere. Vnum Deum colunt: Dominum nostram Iesum Christum honorant,
et credunt vitam æternam, sed minimè baptizantur. Scripturam nostram
honorant et reuerentur: Christianos diligunt, et Ecclesias faciunt plures.
Homines benigni et humani satis videntur: barbam non habent, et in
dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in facie
ita lati. [Sidenote: Opificiorum laus.] Linguam propriam habent: meliores
artifices non inueniuntur in toto mundo in omnibus operibus, in quibus
solent homines Terra eorum est opulenta valdè in frumento, vino, auro,
argento, et serico, et omnibus rebus in quibus solet sustentari humana
natura. Et cum aliquantulum quieuissent, suos exercitus diuiserunt.
[Sidenote: Thossuch can Cyngis filius Comanos deuicit. India minor
debellata.] Vnum de filijs Tossuch nomine, quem etiam Can appellabant, id
est Imperatorem, misit cum exercitu contra Comanos, quos multo bello
deuicit: et postquam vicerat eos in terram suam reuertabatur. Alium etiam
filium misit cum exercitu contra Indos; qui Minorem Indiam deuicerunt. Hij
autem nigri sunt Saraceni, qui Æthiopes nuncupantur. Hic autem exercitus
contra Christianos, qui sint in India maiori in pugnaro processit. Quod
audiens rex terræ illius, qui vulgò Presbyter Iohannes appellatur, venit
contra eos exercitu congregato. [Sidenote: Presbyter Iohannes: eiusdem
stratagema.] Et faciens imagines cupreas hominum in sella posuit super
equos, ponens ignem interius, et posuit hominem cum folle post imaginem
cupream super equum: et cum multis imaginibus, et equis taliter præparatis
venerunt contra prædictos ad pugnandum. Et cum ad locum prælij
peruenissent, istos equos vnum iuxta vnum præmiserunt. Viri autem, qui
erant retro, posuerunt nescio quid super ignem qui erat in prædicta
imagine, et cum follibus fortiter sufflauerunt. Vnde factum est, quod de
fumo illo aer est denigratus. [Sidenote: Victoria de Tartaris. ] Et tunc
super Tartaros iecerunt sagittas, ex quibus multi interfecti et vulnerati
fuerunt. Et sic cum confusione eos de finibus suis eiecerunt: Et nunquam
audiuimus, quod vltra ad eos redierunt. [Sidenote: De monstrosis mulieribus
et canibus monstrosa narratio.] Cum autem per deserta redirent, in quandam
terram venerunt in qua quædam monstra foemineas imagines habentia
reperirunt. Et cum interrogassent eas per multos interpretes vbi essent
viri terræ illius, responderunt quod in illa terra quæcunque foeminæ
nascebantur, habebant formam humanam: Masculi verò formam caninam. Et dum
moram protraherant in terra prædicta, Canes in alia parte conuenerunt in
vnum: Et dum esset hyems asperrima, se omnes proiecerunt in aquam: et post
hæc incontinenti in puluerem mouebantur, et ita puluis admixtus aquæ super
eos congelauit: [Sidenote: Glacies.] et dum sæpè; hoc fecissent, glacies
densa facta est super eos: Vnde cum magno impetu cum Tartaris conuenerunt
ad pugnam. At illi quum sagittas super eos iactabant, ac si super lapides
sagitassent, retro sagittæ redibant: Alia etiam arma eorum in nullo eos
lædere potuerunt. Canes verò insultum facientes in eos morsibus
vulnerauerunt, multos etiam occiderunt, et ita eiecerunt eos de finibus
suis. [Sidenote: Burutabeth regio.] Et dum reuerteretur exercitus ille,
venit ad terram Burutabeth, quos bello vicerunt: qui sunt Pagani. Qui
consuetudinem mirabilem imo potius miserabilem habent. Quia cum aliquis
patrum suorum humanæ naturæ debitum exsoluit, omnem congregant parentelam,
et comedunt eum. [Sidenote: Incolarum mores.] Isti pilos in barba non
habent: immo quoddam ferrum in manibus portant, cum quo barbam semper
depilant, si fortè aliquis crinis crescit in ipsa: et multum etiam deformes
sunt. Inde exercitus ille reuertebatur in terram suam. [Sidenote: Terra
Kergis Orientalis.] Cyngis can etiam eo tempore quo diuisit exercitus
illos, misit in expeditione contra Orientem per terram Kergis, quos bello
non vicit: et vsque ad Caspios montes peruenit, montes autem illi sunt de
lapide adamantino. Vnde eorum sagittas et arma ferrea ad se traxerant.
Homines inter Caspios montes conclusos viderunt, quia iam montem fregerunt:
sed nubes quædam erat posita ante ipsos, ad quam accedere non poterant vllo
modo quia statim moriebantur, cum perueniebant ad illam. [Sidenote: Nota
iter duorum mensium versus Orientem.] Sed antequam peruenirent ad prædictum
montem plusquam per mensem vastam solitudinem transierunt. Inde procedentes
adhuc contra Orientem plusquam per mensem per magnum desertum iuerunt. Et
peruenerunt ad quandam terram, vbi viderunt vias tritas, sed nullum hominem
noterant inuenire. [Sidenote: Troglodytæ.] Sed tantum quæsiuerant per
terram, quod inuenerunt hominem cum vxore sua; quos ante Cyngis can
adduxerunt. Et cum interrogasset vbi essent homines terræ illius,
responderunt quod in terra sub montibus habitarent. At Cyngis can retenta
vxore misit viram illum cum nuncijs suis mandans hominibus illis vt
venirent ad mandatum ipsius. Illi verò euntes ad eos, narrauerunt omnia quæ
Cyngis can mandauerat. Qui responderunt quod tali die venirent ad mandatum
suum faciendum. Medio vero tempore congregauerunt se per vias occultas sub
terra et venerunt contra istos ad pugnandum: et irruentes subitò super eos
plurimos occiderunt. At illi, Cyngis can videlicet et sui fugam ineuntes,
terram exierunt prædictam. Illos tamen homines, virum scilicet et mulierum
secum duxerunt, qui vsque ad mortem in terra Tartarorum fuerunt. [Sidenote:
Videtur hic sonitus fieri, et fragore glaciei, et niuium de montibus.]
Interrogati verò quare sub terra habitarent, dixerunt quod vno tempore anni
quum sol oritur, tantus souitus est, quod homines nulla ratione possunt
sustinere. Immo etiam tunc percutiebant in organis et tympanis, et alijs
instrumentis, vt illum sonitum non audirent. [Sidenote: Cyngis lex.] Et dum
Cyngis de terra illa reuerteretur, defecerunt ei victualia et habebant
maximam famem. Et tunc recentia interiora vnius bestiæ eos contigit
inuenire: quæ accipientes, depositis tamen stercoribus decoxerunt: et coram
Cyngis can portantes cum suis illa comedit. Et ex hoc statutum fuit ab eo,
vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de bestia quod manducari potest,
exceptis stercoribus, proijciatur. Et deinde in terram propriam est
reuersus: et ibidem leges et statuta multiplicia iecit, quæ Tartari non
violabiliter obseruant. Ex quibus tantum duo dicemus. Vnum est, quod
quicunque in superbia erectus, propria authoritate sine electione principum
esse voluerit imperator, sine vlla miseratione debet occidi. Vnde ante
electionem ipsius Cuynch propter hoc vnus de principibus, nepos ipsius
Cyngis can fuit occissus. Volebat enim sine electione regnare. Aliud
statutum est, quod sibi debent subiugare omnem terram: nec cum aliqua gente
debent pacem habere, nisi prius eis subdatur, quo vsque veniat tempus
occisionis eorum. Debent enim occidi, vt prophetatum est eis: Et illi qui
euadere poterunt, vt dicunt, debent illam legem tenere quam tenent alij,
qui eos bello deuincunt. Statuit etiam quod per millenarios, et centenarios
et Decanos debeat eorum exercitus ordinari. [Sidenote: Interitus.] Post hoc
ab ictu tonitrui esc occisus, peractis suis ordinationibus and statutis.
Hic autem habuit quatuor filios: Vnus vocabatur Occoday, secundus Tossuch
can, tertius Thaaday et nomen quarti ignoramus. [Sidenote: Liberi.] Isti
quatuor filij cum alijs maioribus qui tunc erant, primum filium videlicet
Occoday elegerunt imperatorem, filij autem istius Occoday Cuyne, qui nunc
est imperator, Cocthen et Cyrenen. [Sidenote: Nepotes.] Et si plures
habuerit filios ignoramus. Filij autem Tossuch can Bati: iste est ditior et
potentior post imperatorem: Ordu, iste est senior omnium ducum: Syban,
Bora, Bercuthanth: aliorum filiorum Tossuch can nomina ignoramus. Filij
Thaaday sunt Burin et Chadan, nomina aliorum filiorum nescimus. Alterius
autem filij Cyngis can, cuius nomen nescimus, filiorum nomina sunt hæc.
Vnus vocatur Mengu, cuius mater est Seroctan. Ista domina inter omnes
Tartaros, excepta matre imperatoris, est magis nominata: et potentior est
omnibus excepto Bati. Alius vocatur Becas. Alios filios habuit plures, sed
eorum nomina ignoramus. [Sidenote: Duces.] Hæc sunt ducum nomina. Ordu:
iste fuit in Polonia et in Hungaria: Bati, Cathan, Syban, Bureth. Omnes
isti fuerunt in Hungaria, Cyrpodan iste est adhuc vltra mare contra
Soldanum Damasci. Isti remanserunt in terra: Mangu, Cuthen, Syrennen,
Hybilay, Syremum, Synocur, Thuatamur, Cyragay, Sybedey, senex quidam miles
inter eos, Bora, Berca, Mauci, Choranca: sed iste inter alios est minimus.
Alij verò duces sunt plures, sed eorum nomina ignoramus.

[Sidennote: Imperatoris Tartarorum seruile in omnes imperium.] Imperator
autem Tartarorum habet mirabile dominium super omnes. Nullus audet in
aliqua parte morari, nisi ipse assignet ei. Ipse autem assignat vbi maneant
duces: millenarij centenarijs. Centenarij decanis. Insuper quicquid
præcipitur in quocunque tempore quocunque loco, siue ad bellum, siue ad
mortem, siue ad vitam, sine vlla contradictione obediunt. Etiam si petit
filiam virginem vel sororem, sine contradictione dant ei. Aut singulis
annis, aut intermissis aliquibus annis virgines colligit ex omnibus finibus
Tartarorum. Si ipse vult sibi retinere aliquas retinet: alias dat suis
hominibus, sicut videtur ei expedire. Nuncios quoscunque quotcunque et
vbicunque transmittit, oportet quod dent ei sine mora equos subdititios et
expensas. Vndecunque venerint ei tributa vel nuncij, oportet quod equi,
currus, et expensæ similter dentur eis. [Sidenote: Inhumanitas erga
Legatos.] Nuncij qui veniunt aliunde in magna miseria sunt in victu pariter
et vestitu: quia expensæ viles sunt et paucæ: et maximè cum veniunt ad
principes, et ibi debent moram contrahere. Tunc ita parum datur decem
hominibus, quod inde vix possint viuere duo. Nec etiam in curijs principum,
nec in via datur eis comedere, nisi semel in die, et satis parum. Insuper
si aliquæ iniuriæ sibi fiunt, conqueri de facili minimè possunt. Vnde eos
oportet illa patienter portare. Insuper multa tam à principibus, quam ab
alijs nationibus et minoribus ab eis exiguntur: et si non daretur, vili
pendunt eos, immò quasi pro nihilo habent eos. Et si à magnis viris
mittuntur, nolunt ab eis modicum munus habere: sed dicunt: A magno homine
venistis, et cur modicum datis? et accipere dedignantur. Et si nuncij benè
volunt facere facta sua, oportet eos dare maiora. Idcirco magnam partem
rerum, quæ nobis à fidelibus erant datæ, oportuit nos de necessitate
muneribus dare. Et sciendum, quod ita omnia sunt in manu imperatoris
prædicti, quod nemo audet dicere, hoc est meum vel illius; sed omnia sunt
Imperatoris, res, iumenta, et homines. Et super hoc etiam nuper emanauit
Imperatoris statutum. Idem dominium per omnia habent duces super homines
suos. Diuisi enim sunt homines Tartari, videlicet etiam alij inter duces.
Nuncij etiam ducum, quocunque eos transmittunt, et homines tam Imperatoris
quàm alij omnes equos subdititios et expensas, et qui equos custodiant, et
etiam nuncijs seruiant sine contradictione dare tenentur. Imperatori autem
iumenta vt habeat ex eis lac ad annum vel ad duos, vel ad tres, sicut
placuerit ei, tam duces quàm alij pro redditu dare tenentur. Et homines
ducum idem facere tenentur dominis suis. Inter eos enim nullus est liber.
Et vt breuiter dicam, Quicquid Imperator et duces volunt, et quantum volunt
de rebus suis accipiunt. De personis etiam eorom disponunt per omnia, sicut
volunt. [Sidenote: Occaday secundus Imperator Tartarorum.] Mortuo
Imperatore, sicut superius dictum est, conuenerunt Duces et elegerunt
Occoday filiam Cyngis can prædicti Imperatorem. Qui habito consilio
principum diuisit exercitus. Bati, qui in secundo gradu attinebat ei, misit
contra Altisoldanum, et contra terram Biserminorum. Hij erant Saraceni, et
Komanicum loquebantur. Et cum intrasset terram illorum pugnauit contra eos,
et bello eos sibi subiecit. Quædam autem ciuitas quæ Barthra [Marginal
note: Barthra ciuitas vel Barchin.] dicitur, diu restitit ei, fecerant enim
foueas multas in circuitu ciuitatis et operuerant illas; et quando illi
veniebant cadebant in foueas. Vnde non potuerunt capere ciuitatem, donec
illas foueas replessent. Homines autem de quadam ciuitate quæ vocatur
Iakint [Marginal note: Vel Sarguit.] hæc audientes exierunt obuiam eis, se
sponte in manus eorum tradentes: vnde ciuitas eorum non erat destructa, sed
plures eorum occiderunt, et alios transtulerunt. Et accepto spolio
ciuitatis, ipsam alijs hominibus repleuerunt. [Sidenote: Orna super Don
fluuium.] Et venerunt contra ciuitatem quæ vocatur Orna. Ista ciuitas erat
nimium populosa: Christiani ibi erant plures; Gazari videlicet, Rutheni, et
Alani, et alij: nec non et Saraceni, Saracenorum enim erat dominium
ciuitatis. Hæc autem ciuitas erat diuitijs multum plena. Est enim posita
super fluuium qui vocatur Don, qui intrat in mare. Vnde est quasi portus:
et forum maximum habebant de illa ciuitate alij Saraceni. Et cum non
possent aliter deuincere, præciderunt fluuium, qui ciurrebat per ciutatem,
et illam cum rebus omnibus submerserunt. Quo facto: postea intrauerunt
terram Tortorum, qui similiter sunt Pagani: quam deuincentes, iuerunt
contra Russiam, et fecerunt magnam stragem in terra Russiæ, ciuitates et
castra destruxerunt, et homines occiderunt: [Sidenote: Kiouia ciuitas.]
etiam Kiouiam quæ erat Metropolis Russiæ obsederunt: et cum diu
obsedissent, illam ceperunt, et occiderunt homines ciuitatis. Inde
procedentes pugnando destruxerunt totam Russiam. De Russia autem et Comania
processerunt duces prædicti, et pugnauerent contra Hungaros et Polonos. Ex
quibus Tartaris in Polonia, et in Hungaria plures interfecti fuerunt. Et si
non fugissent, sed viriliter restitissent, Hungari exiuissent Tartari de
finibus suis: quia tunc habuerant timorem, quod omnes fugere attentabant.
Sed Bati vaginato gladio in faciem eis restitit, dicens: Nolite fugere:
quia si fugitis nullus euadet: Et si debemus mori, moriamur omnes: quia
futurum est, vt Cyngis can prædixit, quod interfici debeamus: Et si nunc
est tempus, sustineamus. Et sic animati sunt et remanserunt, et Hungariam
destruxerunt. [Sidenote: Morduanorum terra.] Inde reuertentes iuerunt in
terram Morduanorum, qui sunt Pagani, et bello deuicerunt. [Sidenote:
Bulgaria magna.] Inde procedentes contra Bileros, id est Bulgariam magnam,
et ipsam destruxerunt omnino. [Sidenote: Hungaria magna.] Inde procedentes
ad Aquilonem adhuc contra Bascart, id est, Hungariam magnam, et eos etiam
deuicerant. [Sidenote: Parossitæ.] Inde egredientes iuerunt ad Aquilonem,
et venerunt ad Parossitas qui habent paruos stomachos et os paruulum, nec
manducant, sed decoquunt carnes: quibus decoctis ponunt se inter fumum et
ollam, et recipiunt fumum, et de hoc solo reficiuntur: Sed etiam si aliquid
manducant, hoc valdè modicum est. [Sidenote: Samogedi.] Inde procedentes
venerunt ad Samogedos. Hij autem homines tantum de venationibus viuunt:
tabernacula et vestes habent tantummodo de bestiarum pellibus. [Sidenote:
Oceanus Septentrionails. Similes Frobisheri hominibus.] Inde vltra
procedentes venerunt ad quandam terram super Oceanum, vbi inuenerunt quædam
monstra quæ per omnia formam humanam habebant, sed pedes desinebant in
pedes bouinos, et faciem per omnia habebant vt canis: duo verba loquebantur
more humano et tertio latrabant vt canis: et sic per interualia temporum
latratum interponebant: tum ad naturam suam redibant: et sic intelligi
poterat quod dicebant: Inde redierant in Comaniam, et vsque nunc quidam ex
eis morantur ibidem. [Sidenote: Expeditio Cyrpodanis.] Cyrpodan vero eodem
tempore misit Occoday can cum exercitu ad meridiem contra Kergis, quos
etiam bello deuicit. Hij autem homines sunt pagani, qui pilos in barba non
habent. Quorum consuetudo est talis. Cum pater moritur alicuius, præ dolore
quasi vnam corrigiam in signum lamenti ab aure vsque ad aurem de facie sua
leuant. [Sidenote: Armeni.] Quibus deuictis, ad meridiem iuit contra
Armenos. [Sidenote: Hij videntur sagittasse balistis.] Sed cum per deserta
transiret, etiam quædam monstra effigiem humanam habentia inuenerunt: sed
non nisi vnum brachium cum manu, in medio pectoris, et vnum pedem habebant;
et duo sagittarunt cum vno arcu, et isti ita fortiter currebant, quod equi
eos inuestigare non poterant. Currebant enim saltando super illum vnum
pedem, et cum essent fessi taliter eundo, ibant super manum et pedem,
remouendo se quasi rota; et sic cum essent fessi iterum currebant secundum
modum priorem: aliquos tamen occidebant ex eis. [Sidenote: Georgia.] Inde
procedentes venerunt in Armeniam, quam bello vicerunt, et partem Georgiæ:
et alia pars venit ad mandatum eorum; et quadraginta millia yperperorum
singulis annis dederunt, et adhuc faciunt idem. [Sidenote: Terra Soldani
Deurum.] Inde procedentes ad terram Soldani Deurum, qui erat satis magnus
et potens, cum eo pugnauerunt et deuicerunt. [Sidenote: Terra Soldani
Halapiæ.] Inde procedentes vltra de bellando et vincendo vsque ad terram
Soldani Halapiæ et nunc terram illam impugnant, nec postea vsque in
hodiernum diem in terram suam fuerunt reuersi. Alius exercitus iuit contra
terram Calif de Baldach, quam sibi etiam subdiderunt: Et quadraginta
bisantia exceptis Baldachinis et alijs muneribus omni die dant pro tributi:
Et omni anno pro Calif, vt ad eos veniat, nuncios mittunt: qui cum tributo
munera magna mittit, rogans vt eum supportent. Ipse vero imperator munera
accipit et nihilominus vt veniat mittit pro eo.

Pages:
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19
Copyright (c) 2007. famouswriterz.com. All rights reserved.

Ay Mijo! Why Do You Want To Be An Engineer?
New Book, Endorsed By Society of Hispanic Professional Engineers, Profiles Successful Latino Engineers to Inspire Young Math, Science Students

Oklahoma City to be Site of NAHJ Region 5 Conference
A little more than a year after forming, the Oklahoma City Chapter of the National Association of Hispanic Journalists will be the host for the 2007 Region 5 Conference, March 30 - 31.

Support Teen Literature Day planned for April 19
The Young Adult Library Services Association (YALSA), the fastest growing division of the American Library Association (ALA), is celebrating its first ever Support Teen Literature Day on April 19, as part of ALA's National Library Week celebration.