The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries
R >>
Richard Hakluyt >> The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries
Pages:
1 |
2 | 3 |
4 |
5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11 |
12 |
13 |
14 |
15 |
16 |
17 |
18 |
19
Qualiter Tartari se habent in prĉlijs. Cap. 6.
Dicto de imperio, dicendum est hoc modo de bello. Primo de ordinatione
acierum. Secundo de armis. Tertio de astutijs in congressione, quarto de
crudelitate quam faciunt in captiuos. Quinto de oppugnatione castrorum et
ciuitatum. Sexto de perfidia quam exercent cum hijs qui se reddunt eisdem.
De ordinatione acierum dicemus hoc modo. Cyngis can ordinauit, vt decem
hominibus prĉponeretur vnus: et ille secundum nos appellatur Decanus. Decem
autem Decanis prĉponeretur vnus, qui centenarius nuncupatur: Decem vero
Centenarijs prĉponeretur vnus qui millenarius nuncupatur decem millenarijs
prĉponeretur vnus, et ille numerus vocatur tenebre apud eos. Cuncto vero
exercitui prĉponnuntur duo duces vel tres, ita tamen quod habeant respectum
ad vnum. Cum autem omnes sunt in bello si de decem hominibus fugit vnus vel
duo, vel tres, vel etiam plures, omnes occiduntur. Et vt breuiter dicam,
nisi communiter cedant, omnes qui fugiunt occiduntur. Item si vnus vel duo
aut plures audacter ad pugnam accedunt, et decem alij non sequuntur etiam
occiduntur. Item si vnus de decem vel plures capiuntur, et alij socij sui
non liberant eos, etiam occiduntur. Duo arcus vel tres, vel vnum bonum ad
minus, et tres pharetras magnas plenas de sagittis et vnam securim, et
funes ad machinas trahendas habere debet vnusquisque. Diuites autem habent
gladios acutos in fine, ex vna tantum parte incidentes, et aliquantulum
curuos: et habent equum armatum, crura etiam tecta. Galeas et loricas
quidam habent de corio in hunc modum formatas. Habent quasdam corrigias de
boue ad latitudinem vnius manus, et bituminant tres vel quatuor simul, et
ligant illos corrigiolis vel cordis. In corrigia superiori ponunt cordulas
in fine; in inferiori ponunt in medio, et sic faciunt vsque ad finem. Vnde
quum se inclinant in inferiores, corrigiĉ superiores ascendunt et sic
duplicantur super corpus, vel triplicantur. De coopertura equi faciunt
quinque partes: ex vna parte faciunt vnam, ex alia parte faciunt aliam,
quam partem ducunt à cauda vsque ad caput: quĉ ligantur ad sellam, et post
sellam in dorso et etiam in collo, super renes etiam partem aliam ponunt,
vbi duĉ partium ligaturĉ iunguntur: in qua pecia faciunt vnum foramen, per
quod caudas exponunt: et ante pectus ponant etiam vnam: quĉ omnes
protenduntur vsque ad crurium iuncturas. Et ante frontem laminam ferream
ponunt, quĉ ex vtraque parte colli partibus prĉdictis ligatur. Lorica vero
etiam quatuor partes habet, vna pars protenditur à foemore vsque ad collum;
sed est facta secundum dispositionem humani corporis: quia ante pectus est
stricta; in rotundum obuoluitur circa corpus à brachijs inferius: Super
humeros autem retro ad renes habent aliam peciam, quĉ protenditur à collo
vsque ad aliam peciam, quĉ reuoluitur circa corpus: Super humeros autem
istĉ duĉ peciĉ anterior videlicet et posterior, ad duas laminas ferreas quĉ
sunt in vtroque humero fibulis connectuntur. Et in vtroque brachio vnam
habent peciem, quĉ ab humero protenduntur vsque ad manus, quĉ etiam
inferius sunt aptĉ. Et in vtroque crure vnam habent peciam: quĉ peciĉ omnes
fibulis coniunguntur. Galea autem superius est ferrea. Sed illud quod
protegit in circuitu collum et gulam de corio fit. Et omnes istĉ peciĉ de
corio sunt formatĉ secundum modum superius annotatum. Quidam autem omnia
quĉ superius diximus habent de ferro in hunc modum formata. Vnam laminam
tenuem ad latitudinem vnius digiti faciunt, et ad longitudinem palmĉ vnius.
Et in hunc modum faciunt laminas multas: et in vnaquaque lamina octo
foramina paruula faciunt, et interius tres corrigias strictas et fortes
ponunt, et laminas vnam super aliam ponunt, quasi ascendendo per gradus: et
ligant laminas prĉdictas ad corrigias tenuibus corrigiolis, quas mittunt
per foramina superius annotata: Et in superiori parte consuunt corrigiolam
vnam, vt laminĉ prĉdictĉ bene et firmiter cohĉreant sibi. Et faciunt ex
laminis quasi corrigiam vnam, et postea ligant per pecias per omnia, sicut
superius dictum est. Et ista faciunt tam ad equorum quam ad hominum
armaturas. Et faciunt illa ita lucere, quod potest homo in eis faciem suam
videre. Aliqui eoram lanceas habent: et in fine ferri lanceĉ vnum habent
vncum, cum quo trahunt hominem de sella si possunt. Longitudo saggitarum
est duorum pedum et vnius palmĉ, et duorum digitorum. Et quia diuersi sunt
pedes, mensurum pedum geometricam ponimus. Duodecem grana hordei pollicis
transuersio est. Sexdecem pollices transuersi faciunt vnum geometricum
pedem. Ferramenta sagittarum sunt acutissima, et ex vtraque parte
incidentia quasi gladius biceps, et semper portant limas iuxta pharetram ad
acuendum sagittas. Ferramenta prĉdicta caudam habent acutam ad longitudinem
vnius digiti, quam imponunt in lignum. Scutum habent de viminibus vel de
virgulis factum. Saggitas habent alias ad sagittandum aues bestias et
homines inermes ad trium digitorum latitudinem. Sagittas alias habent
diuersimodas ad aues et bestias sagittandas. Quum ad bellum procedere
volunt prĉcursores prĉmittunt, qui nihil secum portant prĉter filtra sua,
equos et arma. Isti nihil rapiunt, domos non comburunt, bestias non
occidunt: Sed tamen homines vulnerant et mortificant, et si non possunt
aliud mittunt in fugam; multo libentius tamen occidunt, quam fugant, post
istos sequitur exertitus, qui cuncta quĉ inuenit accipit, et homines etiam,
si inueniri possunt, accipiunt et occidunt. [Sidenote: Mos tranandi
flumina.] Quum autem ad flumina perueniunt, hoc modo transeunt illa etiamsi
sunt magna. Maiores vnum rotundum et leue corium habent, in quo in
summitate per circuitum crebras faciunt ansas, in quibus funem imponunt, et
stringunt ita quod in circuitu faciunt quendam ventrem, quem replent
vestibus, et alijs rebus, et fortissime comprimunt ad imuicem: post hoc in
medio ponunt sellas et alias res duriores: homines autem in medio sedent:
et ligant et caudam equi nauem hanc taliter prĉparatam, et vnum hominum qui
equum regat faciunt pariter cum equo ante natare: vel habent aliquando duos
remos, et cum illis remigant vltra aquam, et sic transeunt fluuium. Equos
vero pellunt in aqua, et vnus homo iuxta vnum equum, quem regit, natat: et
alij equi illum sequuntur. Et sic transeunt aquas et flumina magna. Alij
vero pauperiores vnam bursam de corio bene consutam vnusquisque tenetur
habere: in qua bursa vel in quo sacco vestes et omnes res suas imponunt; et
in summitate saccum fortissime ligant, et suspendunt ad caudam equi, et
transeunt, vt suptadictum est. Sciendum est, quod cum vident hostes tunc
vadunt ad eos, et vnusquisque iacit tres saggitas vel quatuor contra
aduersarios: Et si vident quod eos superare non possunt, retro gradiuntur
ad suos: Et hoc faciunt in fraudem, vt aduersarij eos sequantur ad loca vbi
insidias paruerunt: Et si inimici eorum sequuntur ad prĉdictas insidias,
circumdant eos et sic vulnerant et occidunt. Item si vident quod magnus
exercitus est contra eos, aliquando diuertunt ab eo per vnam dietam vel
duas, et aliam partem terrĉ inuadunt et spoliant: et interficiunt homines,
et terra destruunt et deuastant. Et si vident quod hoc etiam facere non
possunt, cedunt retro ad decem vel duo decem dietas: aliquando etiam
morantur in loco tuto, quousque aduersariorum exercitus separetur, et tunc
furtim veniunt, et depopulantur totam terram. In bellis etiam astutissimi
sunt: quia iam per quadraginta annos et amplius cum alijs gentibus
dimicarunt. Cum autem volunt ad pugnam accedere, omnes acies ordinant sicut
deberent pugnare. Duces siue principes exercitus bellum non intrant, sed
stant à longe contra inimicorum exercitum, et iuxta se habent pueros in
equis et mulieres et equos. Et faciunt aliquando imagines hominum, et
ponunt super equos. Hoc ideo faciunt, vt multitudo magna bellantium esse
credantur. Contra faciem equorum vnam aciem captiuorum et aliarum gentium
quĉ sunt inter eos transmittunt: et forsitan aliqui Tartari vadunt cum eis.
Alias acies fortiorum hominum longe mittunt à dextras et à sinistris, vt
non videantur ab aduersarijs suis: et sic circumdant aduersarios et
colligunt in medium, et pugnare incipiunt ex omni parte. Et cum sunt
aliquando pauci, putantur ab aduersarijs qui circumdati sunt, esse multi.
Et maxime cum videant illos, qui sunt cum duce vel principe exercitus
pueros et mulieres et equos, et homines fictos, vt dictum est supra: quos
credunt esse pugnatores: et per hoc terrentur et confunduntur. Et si forte
aduersarij bene pugnant, faciunt eis viam vt fugiant: et statim cum fugere
incipiunt, ab inuicem separati insequuntur eos, et plures tunc occidunt
fuga, quàm mortificare possent in bello. Sciendum tamen est, quod si aliud
possunt, non libenter congrediuntur, sed homines et equos sagittis
vulnerant et occidunt. Munitiones in hunc modum expugnant. [Sidenote:
Qualiter munitiones obsident.] Si est talis munitio ipsam circumdat, immo
aliquando ita sepiunt, vt nullus ingredi vel exire possit. Expugnant
fortissime machinis et sagittis: et nec die nec nocte cessant à prĉlio, vt
illi qui sunt in munitionibus non quiescant. Ipsi Tartari quiescunt: quia
acies diuidunt et vna succedit alteri in pugnam vt non nunium fatigentur.
Et si eam taliter habere non possunt grĉcum proijciunt ignem. Imo solent
aliquando accipere aruinam hominum quos occidunt, et liquefactum proijciunt
super domos: Et vbicunque venit ignis super pinguedinem illam, quasi
inextinguibiliter ardet. Et si ita non prĉualent, et si ciuitas illa vel
castrum habeat flumen, obstruunt illud, vel faciunt alium alueum et
submergunt illam munitionem si possunt. Si autem non possunt suffodiunt
illam, et sub terrĉ armati in ipsam ingrediuntur. Et cum iam intrauerunt,
vna pars ignem imponit vt comburatur: et alia pars cum illius munitionis
hominibus pugnat. Si autem nec sic illam vincere possunt, castrum vel
munitionem suam faciunt contra illam, vt ab inimicorum iaculis non
grauentur, et contra illam multo tempore iacent: nisi forte exterius
adiutorium exercitus qui pugnat cum eis adhibeat, et vi remoueant ipsos.
[Sidenote: Punica fides.] Sed cum iacent ante munitionem, blande eis
loquuntur, et multa promittunt, ad hoc vt se in eorum manus tradant: Et si
illi se eis tradiderint, dicunt: Exite, vt secundum morem nostrum vos
muneremus. Et cum illi ad eos exeunt, quĉrunt qui sunt artifices inter eos,
et illos reseruant: alios autem, exceptis illis quos volunt habere pro
seruis cum securi occidunt. Et si aliquibus alijs parcunt, vt dictum est,
nobilibus et honestis nunquam parcunt. Et si forte aliquo casu contingente
reseruant aliquos nobiles; nec prece nec precio vltra de captiuitate
possunt exire. In bellis autem quoscunque capiunt occidunt, nisi forte
velint aliquos reseruare vt habeant eos pro seruis. Occidendos autem
diuidunt per centenarios, vt cum bipenni interficiantur ab eis. Ipsi vero
post hoc diuidunt captiuos, et vnicuique seruo ad interficiendum dant decem
aut plures vel pauciores, secundum quod maioribus placet.
De terris quas eorum dominio subiugarunt. Cap. 7.
Scripto quomodo pugnant, dicendum est de terris, quas eorum dominio
subiugarunt. De quo isto modo scribemus. Primo dicemus quomodo faciunt cum
hominibus pacem. Secundo de terrarum nominibus quas sibi subdiderunt.
Tertio de tyrannide quam exercent in eis. Quarto de terris quĉ viriliter
restiterunt. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem, nisi
subdentur eis, quia, vt dictum est supra, Cyngis can habent mandatum, vt
cunctas si possunt sibi subijciant nationes. Et hĉc sunt illa quĉ petunt ab
eis, vt vadant cum eis in exercitu contra omnem hominem quando placet, et
vt dent decimam de omnibus tam de hominibus, quam de rebus. Computant enim
decem, et vnum accipiunt. De puellis faciunt illud idem, quos in terram
eorum deducunt et tenent eos pro seruis: reliquos numerant et ordinant
secundum morem. Sed quando plene habent dominium super eos, si aliquid
promiserunt eis nihil obseruant: sed quascunque possunt congrue occasiones
inueniunt contra eos. Nam cum essemus in Russia, missus fuit Saracenorum ex
parte Cuynthcan vt dicebatur et Bati et prĉfectus ille à quolibet homine
qui habebat tres pueros vnum accipiebat: et quicunque viri non habebant
vxores, illos deducebant, et faciebant de mulieribus etiam illud idem quĉ
viros legitimos non habebant. Pauperes etiam qui mendicando suum victum
quĉrebant similiter deportabunt. [Sidenote: Vrsi albi.] Reliquos autem
secundum eorum consuetudinem numerauit, prĉcipiens vt vnusquisque tam
paruus quam magnus, et infans vnius diei, siue pauper siue diues esset,
tale tributum prĉberet: vt scilicet daret vnum pellem albi vrsi, et vnum
nigrum castorem, et vnum Zabulum, et vnam nigram pellem cuiusdam animalis
quod in terra latibulum habet, cuius nomen nescio in latinum transferre,
sed Teutonice dicitur illit [Marginal note: Vel Illic.]: [Sidenote:
Dochon.] Poloni autem et Rutheni appellant illam Dochon: et vnam nigram
pellem vulpinam. Et quicunque ista non dat, inter Tartaros debet duci, et
in eorum redigi seruitutem. Mittunt etiam pro principibus terrarum, vt ad
eos veniant sine mora: et cum venerint, debitum honorem nullum recipiunt,
sed habentur vt aliĉ viles personĉ: et oportet vt eis munera magna
prĉsentent, tam ducibus quam vxoribus eorum, et officialibus, millenarijs
et centenarijs. Imo omnes generaliter, et ipsi etiam serui ab eis cum magna
importunitate munera quĉrunt: Et non solum ab ipsis, sed etiam à nuncijs
eorum cum mittuntur. Aliquibus etiam inueniunt occasiones vt eos occidant.
Sicut de Michaele et alijs actum est. Aliquos vero alliciunt, quos
permittunt redire. Aliquos etiam potionibus perimunt vel veneno. Eorum enim
intentio est, vt ipsi soli dominentur in terra. Idcirco quĉrunt occasiones
contra nobiles, vt eos occidant. Ab illis vero quos redire permittunt
petunt eorum filios aut fratres, quos vlterius nunquam dimittunt. Sicut
factum est de filio Ieroslai, et de quodam duce Alanorum, et alijs
plurimis. Et si moritur pater vel frater siue hĉres, filium vel fratrem
nunquam dimittunt: immo illius principatum totaliter accipiunt sibi.
[Sidenote: Solangi. Bascha, vox Tartarica qua vtuntur Turci.] Sicut de
quodam Solangorum vidimus esse factum, Baschathos suos ponunt in terris
eorum quos redire permittunt, quibus oportet vt ad nutum tam duces quam
alij debeant obedire. Et si homines alicuius ciuitatis vel terrĉ non
faciunt quod volunt, isti Baschathi imponunt eis, quod sunt Tartaris
infideles: et sic ciuitatem illam vel terram destruunt et homines qui sunt
in ea occidunt, per manum validam Tartarorum, qui ex mandato principis
illius cui obedit terra illa veniunt eis nescientibus, et subito irruunt
super eos: sicut nuper contigit cum in terra Tartarorum essemus de quadam
ciuitate. Quod ipsummet de Ruthenis fecerunt in terra Comanorum. Et non
solum princeps Tartarorum qui terram vsurpauit, sed prĉfectus ipsius, et
quicunque Tartarus per ciuitatem illam siue terram transit quasi dominatur
eidem, et maxime qui maior est apud eos. In super aurum et argentum, et
alia quĉ volunt et quando libet ad imperatorem vadant Tartarorum ad
placitandum. Sicut nuper contigit de duobus filijs regis Georgiĉ. Vnus enim
erat legitimus, et alter de adulterio natus, qui vocabatur Dauid legitimus
autem Melic vocabatur. Filio adulterĉ terrĉ partem relinquebat pater. Alius
vero, qui iunior erat, veniebat cum matre ad Tartarorum imperatorem, pro eo
quod Dauid prĉdictus ad ipsum iter arripuerat veniendi. Mater alterius
scilicet Melic regina Georgiĉ, per quam maritus tenebat regnum, quia per
foeminas illud regnum tenebatur, mortua fuit in via. Illi autem cum
venerunt dederunt maxima munera: et maxime legitimus filius, qui repetebat
terram quam reliquerat pater filio suo Dauid, cum non deberet habere, quia
adulterĉ filius erat. Ille vero respondit: Licet sim filius concubinĉ, peto
tamen vt fiat mihi iusticia secundum legem Tartarorum qui nullam
differentiam faciunt inter filios legitimĉ et ancillĉ: vnde fuit data
sententia contra filium legitimum, vt ille Dauidi qui maior erat subesset,
et terram haberet quiete et pacifice, quam dederat ei pater: et sic donaria
quĉ dederat, et causam quam contra fratrem suum Dauid habuerat, amisit. Ab
illis etiam nationibus quĉ longe sunt ab eis, et coniunctĉ sunt alijs
nationibus quas aliquo modo timent, quĉ non sunt eis subiecta, tributum
accipiunt et quasi misercorditer agunt cum eis, vt non adducant exercitum
super eos, vel etiam vt alij non terreantur, se tradere eis. Sicut factum
est de Obesis siue Georgianis, à quibus quinquaginta vel quadraginta
millia, vt dictum est, yperperorum siue Bysantiorum accipiunt pro tributo:
alias ad hoc in pace esse permittunt. Tamen, secundum quod intelleximus ab
eis, rebellare proponunt.
Terrarum nomina quas vicerunt sunt hĉc. Kytai, Naymani, Solangi, Kara
Kytai, siue nigri Kytai, Comania, Tumat, Vourat, Caraniti, Huyur, Soboal,
Merkiti, Meniti, Baryhryur, Gosmit, Saraceni, Bisermini, Turcomani, Byleri
magna Bulgaria, Baschare, magna Hungaria, Kergis, Colona, Thorati,
Buritabeth, Parossiti, Sassi, Iacobiti, Alani, siue Assi, Obesi siue
Georgiani, Nestoriani, Armeni, Cangiti, Comani Brutachi, qui sunt Iudĉi,
Mordui, Torci, Gazari, Samogedi [Sidenote: Samogedi aquilonares.], Perses,
Thoas, India minor siue Ĉthiopia, Yrchasi, Rutheni, Baldach, Sarthi: Aliĉ
terrĉ sunt plures, sed earum nomina ignoramus. Vidimus etiam viros et
mulieres fere de omnibus terris supra nominatis. Hĉc autem sunt nomina
Terrarum quĉ eis viriliter restiterunt, nec sunt adhuc subditĉ eis, India
magna, Mangia; [Sidenote: Mangia.] Quĉdam pars Alanorum, Quĉdam pars
Kytaorum, Sayi. Quandam enim ciuitatem Sayorum prĉdictorum obsederunt et
debellare tentauerunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas eorum, et
Tartarorum machinas omnes fregerunt, nec ciuitati appropinquare poterant ad
pugnam contra machinas et balistas. Tandem vnam viam sub terra fecerunt, et
prosiluerunt in ciuitatem, et alij tentabant incendere ciuitatem, alij
pugnabant. Homines autem ciuitatis vnam partem populi ad extinguendum ignem
posuerunt, et alia pars fortiter pugnabat cum hijs qui intrauerunt
ciuitatem, et multos occiderunt ex eis, et alios vulnerauerunt,
compellentes eos ad suos redire. At ipsi videntes quod nihil possent
facere, et multi homines morerentur, recesserunt ab eis. In terra
Saracenorum et aliorum vbi sunt quasi inter eos domini, accipiunt omnes
artifices meliores, et in omnibus operibus suis ponunt. Alij autem
artifices dant eis de opere suo tributum. Segetes omnes condunt in horreis
dominorum: et vnicuique vnum pondus satis modicum dant in die: nihil aliud
nisi ter in septimana modicum quid de carnibus eis prebent. Et illi hoc
tantum artificibus faciunt qui in ciuitatibus commorantur. Item quando
dominis placet iuuenes omnes accipiunt, et post se cum omnibus famulis suis
ire cogunt: qui de cĉtero certo sunt numero Tartarorum; immo potius de
numero captiuorum: quia etsi inter ipsos sunt numerati, non tamen habentur
in reuerentia sicut Tartari; sed habentur pro seruis, et ad omnia pericula
vt alij captiui mittuntur. Ipsi enim in bello sunt primi: Etiam si debet
palus vel aqua periculosa transiri, eos oportet primo vadum tentare. Ipsos
est etiam necesse operari omnia quĉ sunt facienda. Ipsi etiam si in aliquo
offendunt, vel si non obediunt ad nutum, vt asmi verberantur. Et vt
breuiter dicam, modicum quid manducant, et etiam modicum bibunt, et pessime
induuntur; nisi forte aliquid possunt lucrari, nisi sunt aurifabri et alij
artifices boni. Sed aliqui tam malos dominos habent, quod nihil eis
dimittunt, nec hadent tempus prĉ multitudine operum dominorum, vt sibi
aliquid operentur, nisi furentur sibi tempus, quando forsitan debent
quiescere vel dormire. Et hoc si vxores vel propriam stationem permittuntur
habere. Alij autem qui tenentur in domo pro seruis omni miseria sunt
repleti. Vidi enim eos ire in bracis sĉpissime, et toto corpore nudos in
maximo solis ardore. Et in hyeme patiuntur maximum frigus. Vidimus etiam
aliquos pedicas et digitos manuuni de magno frigore perdidisse. Audiuimus
etiam alios esse mortuos, vel etiam de magno algore quasi in omnibus
membris inutiles esse, factos.
Quomodo bello occurratur Tartaris. Cap. 8.
Dicto de terris, quĉ obediunt eis, supponendum est quomodo bello occurratur
eisdem. Quod videtur nobis hoc modo dicendum. Primo scribendum est quid
intendunt. Secundo de armis et ordinatione acierum. Tertio quomodo
occurratur astutijs eorum in congressione. Quarto de munitione castrorum et
ciuitatum. Quinto quid faciendum sit de captiuis eorum. Intentio Tartarorum
est subijcere sibi totum mundum si possunt. Et de hoc Cyngischan habent
mandatum, sicut superius dictum est. Idcirco eorum imperator sic in literis
suis scribit: "Dei fortitudo, Omnium imperator." Et in superscriptione
sigilli sui hoc habet: "Dominus in coelo, et Cuynch Chan super terram. Dei
fortitudo, omnium hominum imperatoris sigillum." Et ideo cum nullis
hominibus faciunt pacem, vt dictum est, nisi forte se in eorum manibus
tradunt. Et quia excepta Christianitate nulla est terra in orbe quam
timent, idcirco se ad pugnam prĉpararunt contra nos. Vnde nouerint vniuersi
quod nobis existentibus in terra eorum in solenni curia, quĉ iam ex
pluribus annis indicta erat, fuimus, vbi elegerunt Cuynch imperatorem in
presentia nostra, qui in lingua eorum dicitur Chan. Qui Cuynch Chan
prĉdictus erexit cum omnibus principibus vexillum contra ecclesiam dei et
Romanum imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos
occidentis, nisi forsan facerent ea, quĉ mandat Domino Papĉ, et potentibus
ac omnibus Christianorum populis Occidentis: quod nulla ratione faciendum
est: tum, propter nimiam seruitutem et intolerabilem, quĉ est hactenus
inaudita, quam vidimus oculis nostris, in quam redigunt omnes gentes sibi
subiectas: tum propterea quod nulla in eis est fides: nec potest aliqua
gens confidere in verbis eorum: quia quicquid promittunt non obseruant,
quando vident sibi tempora fauere: et subdoli sunt in omnibus factis et
promissis eorum. Intendunt etiam delere omnes principes, omnes nobiles,
omnes milites de terra, vt superius dictum est: sed hoc faciunt subdole et
artificiosem subditos suos. Tum etiam quia indignum est quod Christiani
subdantur eisdem, propter abominationes eorum, et quia in nihilum redigitur
cultus dei, et animĉ pereunt, et corpora vltra quam credi possit
multitudine affliguntur. In primo quidem sunt blandi, sed postea vt scorpio
cruciant et affligunt. Tum quia pauciores sunt numero, et corpore
debiliores quam populi Christiani. In prĉdicta autem curia sunt bellatores
et principes et exercitus assignati. De decem hominibus mittuntur tres cum
familijs eorum, de omni terra potestatis eorum. Vnius exercitus debet
intrare per Hungariam: secundus per Poloniam. Veniunt autem pugnaturi
continue octodecem annis. Tempus est etiam eis assignatum. In Martio an.
Dom. 1247, si de terra sua mouebunt. Venient autem in tribus vel in quatuor
[Marginal note: Forte mensibus.] annis vsque ad Comaniam. De Comania autem
insultum facient in terras superius annotatas. Hĉc omnia firma sunt et
vera, nisi dominus aliquod impedimentum pro sua gratia faciat eis. Sicut
fecit quando venerunt in Hungariam et Poloniam. Debebant enim procedere
tunc pro certo triginta annis. Sed interfectus fuit tunc imperator eoram
veneno: et propter hoc quieuerunt à prelijs vsque nunc. Sed modo, quia
positus est imperator de nouo, iterum se de nouo ad pugnam incipiunt
prĉparare. [Sidenote: Tartari proponunt inuadere Liuoniam at Prussiam.]
Adhoc sciendum est, quod imperator dixit ore suo, quod vellet mittere
exercitum in Liuoniam et Prussiam. Et quoniam omnem terram volunt delere
vel in seruitutem redigere, quĉ seruitus est intolerabilis nostrĉ genti, et
superius dictum est: Occurrendum est igitur eis in bello. Sed si vna
prouincia non vult alteri opem ferre, terra illa delebitur contra quam
pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram;
et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis: Si autem bene,
ipsos cum promissis adulationibus tenent: et etiam vt ab ipsis non fugiant
promittunt eis quod facient eos dominos magnos et post hoc quando securi
esse possunt de ipsis, vt non redeant, faciunt eos infoelicissimos seruos.
Ac de mulieribus quas volunt in concubinas tenere pro seruitijs faciunt
illud idem. Et ita cum hominibus deuictĉ prouinciĉ destruunt aliam terram.
Nec est aliqua prouincia quĉ per se possit resistere eis: quia de omni
terra potestatis eorum, vt dictum est homines congregint ad bellum. Vnde si
Christiani seipsos et suam terram et Christanitatem volunt seruare, oportet
quod in vnium conueniant reges, principes et barones, et terrarum rectores,
et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi
incipiunt in terras diffundi. Quoniam postquam incipiunt spargi per terras,
vndique homines quĉrunt, et nullus congrue auxilium alteri potest prĉbere:
quoniam ipsi cateruatim vndique quĉrunt homines et occidunt. Et si claudunt
se in castris, ponunt tria millia vel quatuor millia hominum contra castrum
vel ciuitatem, qui obsideant eam; et ipsi nihilominus diffunduntur per
terras homines occidentes. Quicunque autem volunt pugnare cum eis, hĉc arma
debent habere. Arcus bonos et fortes, et balistas quas multum timent, et
sagittas sufficientes: et bonum dolabrum de bono ferro, et scutum cum longo
manubrio. [Sidenote: Temperamentum ferri.] Ferramenta sagittarum de arcu
vel de balista debent, vt Tartari, quando sunt calida, temperari in aqua
cum sale mixta, vt fortia sint ad penetrandum arma eorum. Gladios et etiam
lanceas cum vnco, qui valeant ad trahendum eos de sellis: quia de eis
facillime cadunt; ac cultellos ac loricas duplicatas; quia illos eorum
sagittĉ non penetrant; et galeam et arma alia ad protegendum corpus et
equum ab armis et sagittis eorum. Et si aliqui non sunt ita bene armati, vt
dixit; debent ire post alios vt faciunt Tartari: et trahere contra eos de
armis et sagittis. Nec debent parcere pecuniĉ, quoniam comparent arma, vt
possint animas et corpora, libertatem et res alias conseruare. Acies debent
ordinari, vt ipsi, per millenarios, centenarios, et decanos et duces
exercitus: qui duces nequaquam debent prĉlium intrare, sicut nec duces
eorum, sed debent exercitus videre et ordinare: legemque debent ponere vt
simul incedant ad bellum, siue alias, sicut sunt ordinati. Et quicunque
relinquit alium siue ad bellum procedentem, siue pugnantem, vel quicunque
fugerit, nisi omnes communiter cedant, grauissime puniatur: quia tunc pars
bellantium sequitur fugientes, et sagittis eorum occidunt, et pars cum hijs
qui remanent pugnant, et sic confunduntur et occiduntur remanentes et
fugientes. Similiter quicunque conuersus fuerit ad prĉdam tollendam,
antequam omnino sit exercitus contrariorum deuictus, maxima poena
mulctetur. Talis enim apud Tartaros sine vlla miseratione occiditur. Locus
ad prĉliandum est eligendus, si fieri potest vt campus sit planus, et
possint vndique videre: et si possunt habeant syluam magnam à tergo vel à
latere. Ita tamen quod non possunt intrare inter ipsos et syluam: nec
debent simul omnes conuenire in vnum, sed facere acies multas, et diuersas
ab inuicem nec tamen multum distantes. Et contra illos qui post veniunt
debent vnam aciem mittere qui eis occurrat. Et si Tartari simulant fugam,
non multum vadant post eos, nisi forte quantum possunt videre, ne forte
ipsos ad paratas insidias trahant, sicut facere solent: Et alia sit parata
ad muandum aciem illam, si fuerit opportunum. [Sidenote: Speculatores.]
Insuper habeant speculatores ex omni parte, vt videant quando veniant aliĉ
acies Tartarorum retro, à dextris et à sinistris et semper debent mittere
aciem contra aciem quĉ eis occurrat. Ipsi enim semper nituntur concludere
aduersarios eorum in medio, vnde magnam cautelam debent habere ne hoc
facere possint, quia sic exercitus facillime debellatur. Omnes acies hoc
debent cauere, ne diu currant post eos, propter insidias quas solent
prĉparare: plus enim fraudulentia quàm fortitudine pugnant. Duces exercitus
semper debent esse parati ad mittendum adiutorium, si necesse est, illis
qui sunt in pugna, et propter hoc etiam debent vitare nimium cursum post
eos: ne forte fatigentur equi eorum; quoniam nostri multitudinem equorum
non habent. Sed Tartari illum quem equitant vna die, illum non ascendunt in
tribus vel in quatuor diebus post hoc. Vnde non curant si fatigentur equi
eorum propter multitudinem quam habent. Et si Tartari cedunt, non tamen
nostri debent recedere, vel ab inuicem separari: quia simulando hoc
faciunt, vt exercitus diuidatur, et post hoc terram libere ingrediantur, et
eam destruant. Debent etiam cauere vt non faciant nimias expensas, vt
solent; ne propter penuriam redire compellantur, et dent Tartaris viam, vt
ipsos et alios occidant et destruant omnem terram; et propter eorum
superfluitatem nomen Domini blasphemetur. Et hoc debent facere diligenter
vt si contingat aliquos pugnatores recedere, quod alij loco eorum
succedant. Duces etiam nostri debent die nocteque facere exercitum
custodiri, ne repente et subito irruant super ipsos quia Tartari vt
dĉmones, multas excogitant iniquitates et artes nocendi: Immo tam de die
quam de nocte semper debent esse parati: sed nec spoliati debent iacere nec
deliciose ad mensam sedere, ne imparati inueniantur, quia Tartari semper
vigilant, vt possint nocere. Homines vero terĉ qui Tartaros expectant, vel
super se timent venire, occultas foueas debent habere, in quibus sagittas,
et alia debent reponere, propter duo: vt videlicet Tartari non possint ea
habere; et si propitius fuerit eis Deus, valeant ea postea inuenire; Eis
fugientibus de terra, debent foenum et stramina comburere, vt equi
Tartarorum ad comedendum minus inueniant. Ciuitates autem et castra si
volunt munire, videant prius qualia sint in situ. Situs enim talis debet
esse in castris, quod machinis et sagittis expugnari non possit: et aquam
habeant sufficientem et lignum, et si fieri potest, quod introitus et
exitus eis tolli non possit: et quod habeant homines sufficientes qui
possint vicissim pugnare. Et debent vigilare diligenter ne aliqua astutia
possint castrum furari. Expensas ad multos annos debent habere
sufficientes: custodiant tamen diligenter illas, et in mensura manducent,
quia nesciunt quanto tempore eos in castris oportet esse inclusos. Quum
enim incipiunt, tunc multis annis obsident vnum castrum. [Sidenote: Obsidio
12 annorum.] Sic fit hodierna die in terra Alanorum de quodam monte, quem,
vt credo, tam obsederunt per duodecem annos; qui viriliter restiterunt, et
multos Tartaros et nobiles occiderunt. Alia autem castra et ciuitates, quĉ
talem situm non habent debent fortiter vallari foueis profundis munitis, et
muris bene prĉparatis; et arcus et sagittas sufficientes: et lapides ac
fundas debent habere. Et debent diligenter cauere, quod non permittant
Tartaros ponere machinas suas; et suis machinis debent eos repellere. Et si
forte aliquo ingenio vel arte erigunt lartari machinas suas, debent eas
destruere machinis suis si possunt. Balistis etiam, fundis et machinis
debent resistere ne ciuitati appropinquent. Aliàs etiam debent esse parati,
vt superius dictum est. De castris et ciuitatibus, quĉ sunt in fluminibus
positĉ, diligenter debent videre ne possint submergi. Sed ad hoc sciendum
est, quod Tartari plus diligunt, quod homines claudant se in ciuitatibus,
quàm quod pugnent cum eis in campo. Dicunt enim eos esse suos por cellos in
hara conclusos. Vnde ponunt eis custodes, vt supradictum est. Si autem
aliqui Tartari de equis suis in bello proijciuntur, statim sunt capiendi:
quia cum sunt in terra fortiter sagitant, et equos et homines vulnerant et
occidunt. Et si seruantur tales, potest esse, quod habeatur pro eis pax
perpetua, aut pecunia magna redimantur: quoniam se adinuicem satis
diligunt. Sed quomodo Tartari cognoscantur, superius dictum est vbi forma
eorum fuit expressa. Tamen quando capiuntur, si debent seruari, ne fugiant
diligens est custodia adhibenda. Sunt etiam aliĉ multĉ gentes cum eis, quĉ
per formam superius annotatam possunt ab ipsis cognosci. Est etiam hoc
sciendum, quod multi in exercitu eorum sunt, qui si viderent tempus, et
haberent fiduciam, quod nostri non occiderent eos, ex omni parte exercitus,
sicut ipsimet nobis dixerunt, pugnarent cum eis, et plura malá facerent
ipsis, quàm alij, qui sunt eorum aduersarij manifesti.
Pages:
1 |
2 | 3 |
4 |
5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11 |
12 |
13 |
14 |
15 |
16 |
17 |
18 |
19